monumenta.ch > Hieronymus > 39 > 7 > sectio 694 > sectio 410 > 26 > 9 > sectio 688 > sectio 713 > sectio 332 > 20 > sectio 704 > sectio 625 > 77 > sectio 698 > sectio 33 > sectio 597 > sectio 395 > csg213.46 > sectio 868 > sectio 766 > sectio 459 > sectio 962 > sectio 80 > sectio 589 > sectio 538 > sectio 474 > sectio 453 > sectio 612 > sectio 221 > sectio 470 > csg213.47 > quam Damasus habito Romae concilio damnavit. > sectio 326 > sectio 834 > 5
Beda, De Natura Rerum, IV. De elementis. <<<     >>> VI. De varia altitudine coeli.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT V. De firmamento. [

BRID. GLOSSAE.---Coelum subtilis. Non in modum pilae rotundum est coelum, sed a parte polorum in longitudine porrectum.

Igneaeque naturae. Igneae naturae dixit, propter sidera igneam naturam habentia, quae in eo collocata sunt.

Centro terrae. Quantum ab hoc loco terrae ad coelum, tantum ex utraque terrae parte spatium ad coelum protenditur, et hoc est a centro terrae undique collectum. Nam terra in medio locum obtinet puncti, circa quam coelum vertitur in modum circini, propterea non amplius quam medietas eius videri potest, quae semper super terram est.

Planetarum occursu moderetur. Planetae contra mundum feruntur, et ideo mundus temperatur et retinetur.

Argumento siderum. Argumentum est, quod rei dubiae facit fidem; et dictum est argumentum, quasi argute inventum. Argumento siderum in coelo fixorum volubilitas coeli circa terram a sapientibus deprehensa est.

Septentrionalibus breviores. Septentrionalia signa breviores habent circulos, scilicet propter acutiorem polum, qui ibi est, et nunquam occidunt. At ubi coelum spatiatur et in maiorem rotunditatem dilatatur, maiores circulos agunt.

Polos nuncupant. Polus brevissima stella est in vertice septentrionalis circuli, a qua tota illa pars polus vocatur; et sicut sidera septentrionalis poli semper a nobis videntur, quia super nos sunt, ita quoque australis poli nunquam nobis apparent, quia subtus terra sunt.

Boreas. Boreas semper a nobis videtur, nec unquam nobis occidit, aut sub terris vadit. Trahit autem nomen poli, id est, septentrionalis borei, a vento Borea dicto, qui est flans a septentrionali parte, qui etiam Aquilonaris dicitur.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Inenarrabili velocitate quotidie circumagi. Hoc est spatio viginti quatuor horarum. Celeritatis ratio ex partibus coeli deprehendi potest; nam sol totus exoritur brevi temporis momento, atqui vel tricies maior est toto terrarum ambitu, proinde ex hac collatione animadvertitur nihil sub coelo, neque ventos, neque avium volatus, neque missilium iactus tam perniciter rapi posse, ut cum illa incredibili velocitate conferri queat. Quod autem, ex Plinii auctoritate, dicunt scriptores quamlibet gravissimi, casurum coelum, id est, motus rationem egressurum, qui quadam successione partium perficitur, nisi adverso cursu planetarum (qui fit a dextris partibus in sinistras) temperetur, lepide sane dictum est magis quam physice.

Septentrionalibus breviores gyros circa cardinem peragentibus. Ex mundi circumactu unaquaeque nota in coelo circulum, qui animo tantum concipitur, describit; mathematici enim singulos transitus punctorum singulas aiunt efficere lineas. Sphaera itaque circumacta super cardine immobili, notae quae sunt vicinae utriusque cardinis extremitati angustiores describunt circulorum ambitus; quae vero in medio sphaerae, maximos circulos efficiunt, quod apud Euclidem demonstratur in conversionibus sphaerae. Sit namque in subiecto schemate [pag. praeced.] sphaera A B C D, axis vero quem circumvertitur A D; circumacta itaque) sphaera super linea A D, circuli qui describuntur a partibus signorum, quo sunt viciniores termino A aut D, eo continuo evadunt angustiores, maximus vero omnium is est, qui describitur ex B versus C.

Cuius vertices extremos, quos circa sphaera coeli volvitur, polos nuncupant. Extremitates axis Graeci πόλους vocant, Latini vertices, ut apud Ciceronem; in Arato: «Alter de cardine vertex, dicitur esse polus,» et apud Virgilium, libro primo Georgicorum: Hic vertex nobis semper sublimis, at illum Sub pedibus Styx atra videt, manesque profundi.

Dicuntur autem Graece et Latine a vertendo, quod circa has extremitates coelum vertatur, puncto ipso manente immobili; quare astra vicina polis angustos describunt circulos, veluti, in orbe nostro, Septentrio et Cynosura totis noctibus sine occasu circa polum angusto ambitu feruntur, et stella ipsa vicina polo, quam Polarem vocant, in extremitate Cynosurae, brevissimo circumactu tota nocte in eadem parte coeli sine ulla inclinatione cernitur.

Glaciali rigore tabentes. Sol per medium sphaerae vertitur: extrema igitur, quia ad haec nunquam accedit loca, semper frigora occupant.

]


1 Coelum subtilis igneaeque naturae, rotundumque, et a centro terrae aequis spatiis undique collectum. Unde et convexum mediumque, quacunque cernatur, inenarrabili celeritate quotidie circumagi sapientes mundi dixerunt, ita ut rueret, si non planetarum occursu moderaretur: argumento siderum nitentes, quae fixo semper cursu circumvolant, septentrionalibus breviores gyros circa cardinem peragentibus; cuius vertices extremos, circa quos sphaera coeli volvitur, polos nuncupant, glaciali rigore tabentes. Horum unus ad septentrionalem plagam consurgens Boreas; alter devexus in Austros, terraeque oppositus, Australis vocatur, quem interiora Austri Scriptura sancta nominat.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.223 bnf1615.261 bnf8671.59 bnf11130.71 bnf13013.41 csg248.83 csg250.124 csg251.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik